| Isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata | 33.16 |
| lex est, Ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, | |
| ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs | |
| legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne | |
| valeret: qua una rogatione quis est qui non intellegat | 20 |
| universam rem publicam esse deletam? Isdemque con- | 34.1 |
| sulibus inspectantibus servorum dilectus habebatur pro tri- | |
| bunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines | |
| conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, | |
| ad direptionem incitarentur. Isdemque consulibus arma | 5 |
| in templum Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem | |
| templi tollebantur, armati homines forum et contiones tene- | |
| bant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, | |
| nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem | |
| armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum | 10 |
| duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, | |
| insultabat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu | |
| multos, pluris etiam spe et promissis tenebat. Quae cum | 35.1 |
| essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro | |
| ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester | |
| ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas | |
| repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et peri- | 5 |
| culo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, | |
| eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce | |
| et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum | |
| excisam et eversam sed iam captam atque oppressam videre- | |
| mus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, | 10 |
| restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspiciones- | |
| que moverunt. |