| Exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem | 36.1 |
| facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi | |
| nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria num- | |
| quam ullo in iudicio fuit, deero. Nam si ego in causa tam | |
| bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum | 5 |
| omnium, tam parato <populo>, tota denique Italia ad omnem | |
| contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi | |
| hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem | |
| audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, | |
| nullius consili fuisse confiteor. Quid enim simile fuit in | 37.1 |
| Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen | |
| neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis | |
| decretis Italia cuncta susceperat. Ad suam enim quandam | |
| magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae | 5 |
| <respiciens rem gesserat>, cum unus in legem per vim latam | |
| iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis | |
| fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam com- | |
| mutaret. Erat autem res ei cum exercitu C. Mari invicto, | |
| habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum | 10 |
| iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, | |
| iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari | |
| si non moderate at certe populariter abstinenterque versato. | |
| Cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, | |
| aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. | 15 |
| Meam causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta | 38.1 |
| Italia publice, omnes boni proprie enixeque susceperant. | |
| Eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium | |
| voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam | |
| gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope | 5 |
| gentium pertinerent; ea condicione gesseram ut meum | |
| factum semper omnes praestare tuerique deberent. |