| Erat autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed | 38.8 |
| cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; | |
| habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostium, spem | 10 |
| subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos | |
| egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos levitas, quos | |
| improbitas tribuno plebis constrictos addixerat; nec mihi | 39.1 |
| erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per | |
| ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, | |
| rem frumentariam tralatam sciebat, dolorem suum magna | |
| contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locu- | 5 |
| pletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacer- | |
| dote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum | |
| latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod | |
| fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagita- | |
| bant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim | 10 |
| vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius | |
| domesticorum hostium mortem maereret. Sed me illa move- | |
| runt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae | |
| faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, | |
| clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; | 15 |
| M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessi- | |
| tudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus | |
| esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo | |
| meo merito alienus esse debebat, inimicissimus esse meae | |
| saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur. His se | 40.1 |
| tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re | |
| gerenda esse usurum dicebat; ex quibus unum habere | |
| exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, | |
| et <populo Romano> praeesse et parare, si vellent, exercitum | 5 |
| posse, idque facturos esse dicebat. Nec mihi ille iudicium | |
| populi nec legitimam aliquam contentionem nec discepta- | |
| tionem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, | |
| imperatores, castra denuntiabat. |