| Quid ergo? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe | 40.10 |
| in clarissimos viros coniecta me movit? Me vero non illius | |
| oratio, sed eorum taciturnitas in quos illa oratio tam improba | |
| conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, | |
| tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non | |
| infitiando confiteri videbantur. Illi autem aliquo tum timore | 15 |
| perterriti, quod acta illa atque omnis res anni superioris | |
| labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principi- | |
| bus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare | |
| nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea | |
| loquebantur. Sed tamen et Crassus a consulibus meam | 41.1 |
| causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius | |
| implorabat neque se privatum publice susceptae causae | |
| defuturum esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupi- | |
| dissimum rei publicae conservandae, domi meae certi | 5 |
| homines ad eam rem positi monuerunt ut esset cautior, | |
| eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse | |
| dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, | |
| alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me | |
| certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, | 10 |
| sibi cavendum putaret. Ipse autem Caesar, quem maxime | |
| homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad | |
| portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus, inque | |
| eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem prae- | |
| fecerat. | 15 |
| Haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—sena- | 42.1 |
| tum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate | |
| esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse de- | |
| berent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus | |
| tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus con- | 5 |
| tionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem | |
| meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me | |
| ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum | |
| existimari cervicibus ac bonis vestris falso, sed putari tamen; | |
| coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam | 10 |
| Catilinae importunam manum novo duce et insperata com- | |
| mutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid | |
| agerem, iudices? Scio enim tum non mihi vestrum studium, | 43.1 |
| sed meum prope vestro defuisse. Contenderem contra tri- | |
| bunum plebis privatus armis? Vicissent improbos boni, | |
| fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola | |
| potuit a rei publicae peste depelli. Quid deinde? Quis re- | 5 |
| liqua praestaret? Cui denique erat dubium quin ille san- | |
| guis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, | |
| consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam | |
| in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse | |
| vincendum. Quid erat bis vincere? Id profecto, ut, <si> cum | 10 |
| amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus | |
| ceterisque eius ultoribus dimicarem. Ego vero, vel si per- | 44.1 |
| eundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi | |
| mortifera qui imposuisset, semel perire tamen, iudices, ma- | |
| luissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi | |
| contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere | 5 |
| possemus. Quid, si in prima contentione vi tribunicia victus | |
| in foro cum multis bonis viris concidissem? Senatum con- | |
| sules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad | |
| arma vocassent, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam | |
| sissent; a tribuno plebis post interitum dissedissent, qui | 10 |
| eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse | |
| voluissent. |