| Vnum autem mihi restabat illud quod forsitan non nemo | 45.1 |
| vir fortis et acris animi magnique dixerit: 'restitisses, re- | |
| pugnasses, mortem pugnans oppetisses.' De quo te, te, | |
| inquam, patria, testor et vos, penates patriique dei, me | |
| vestrarum sedum templorumque causa, me propter salutem | 5 |
| meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimi- | |
| cationem caedemque fugisse. Etenim si mihi in aliqua nave | |
| cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi | |
| ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros | |
| minitarentur nisi me unum sibi dedidissent, si id vectores | 10 |
| negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus | |
| mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros | |
| conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad | |
| certam mortem, sed in magnum vitae discrimen adducerem. | |
| Cum vero in hanc rei publicae navem, ereptis senatui gu- | 46.1 |
| bernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac | |
| discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus | |
| deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, di- | |
| reptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui | 5 |
| non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur, | |
| alii inviderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci | |
| dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam | |
| atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob | |
| hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent, | 10 |
| depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed peri- | |
| culo certe vestro liberorumque vestrorum, quam id quod | |
| omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac | |
| subirem? | |
| 'Victi essent improbi.' At cives, at ab eo privato qui sine | 47.1 |
| armis etiam consul rem publicam conservarat. Sin victi | |
| essent boni, qui superessent? Nonne ad servos videtis rem | |
| venturam fuisse? An mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors | |
| aequo animo oppetenda? Quid? Tum mortemne fugiebam? | 5 |
| An erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? Aut | |
| ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum | |
| gerebam, non mihi mors, non exsilium ob oculos versaba- | |
| tur? Non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re | |
| gerenda canebantur? An erat mihi in tanto luctu meorum, | 10 |
| tanta diiunctione, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium | |
| rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita reti- | |
| nenda? Tam eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers | |
| consili aut ingeni? Nihil audieram, nihil videram, nihil | |
| ipse legendo quaerendoque cognoveram? Nesciebam vitae | 15 |
| brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omni- | |
| bus definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati | |
| deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae | |
| videretur? Nesciebam inter sapientissimos homines hanc | |
| contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sen- | 20 |
| susque morte restingui, alii autem tum maxime mentis | |
| sapientium ac fortium virorum, cum e corpore excessissent, | |
| sentire ac vigere? quorum alterum fugiendum non esse, | |
| carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu. | |
| Denique, cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec | 48.1 |
| sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem, | |
| mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinor, Erech- | |
| thei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis | |
| tantis rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem | 5 |
| civitatis ex qua C. Mucius solus in castra Porsennae venisset | |
| eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; ex | |
| qua P. Decius primum pater, post aliquot annos patria vir- | |
| tute praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute | |
| populi Romani victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles | 10 |
| alii partim adipiscendae laudis, partim vitandae turpitudinis | |
| causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent; | |
| in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi, | |
| fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, | |
| eadem sibi manu vitam exhausisse qua mortem saepe hosti- | 15 |
| bus obtulisset. |