| Haec ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam | 49.1 |
| publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore qui | |
| auderet suscipere contra improbos civis salutem rei publicae; | |
| itaque non solum si vi interissem, sed etiam si morbo ex- | |
| stinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicae con- | 5 |
| servandae mecum simul interiret. Quis enim umquam me | |
| a senatu populoque Romano tanto omnium bonorum studio | |
| non restituto,—quod certe, si essem interfectus, accidere non | |
| potuisset,—ullam rei publicae partem cum sua minima in- | |
| vidia auderet attingere? Servavi igitur rem publicam dis- | 10 |
| cessu meo, iudices: caedem a vobis liberisque vestris, | |
| vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli, et | |
| unus rem publicam bis servavi, semel gloria, iterum aerumna | |
| mea. Neque enim in hoc me hominem esse infitiabor um- | |
| quam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima | 15 |
| coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine | |
| dolore caruisse glorier; quod si fecissem, quod a me bene- | |
| ficium haberetis, cum pro vobis ea quae mihi essent vilia | |
| reliquissem? Hoc meo quidem animo summi in patriam | |
| amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum | 20 |
| abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me per- | |
| peti quam illam labefactari ab improbis malui. Memineram, | 50.1 |
| iudices, divinum illum virum atque ex isdem quibus nos | |
| radicibus natum ad salutem huius imperi, C. Marium, summa | |
| senectute, cum vim prope iustorum armorum profugisset, | |
| primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde | 5 |
| ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium | |
| misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnis | |
| portus terrasque fugeret, in oras Africae desertissimas per- | |
| venisse. Atque ille vitam suam, ne inultus esset, ad incer- | |
| tissimam spem et ad rei publicae <interitum> reservavit: ego | 10 |
| qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, | |
| periculo rei publicae vivebam, quique ob eam causam con- | |
| sularibus litteris de senatus sententia exteris nationibus com- | |
| mendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem publicam | |
| prodidissem? In qua quidem nunc me restituto vivit mecum | 15 |
| simul exemplum fidei publicae; quod si immortale retinetur, | |
| quis non intellegit immortalem hanc civitatem futuram? |