| Nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem | 51.1 |
| ita exstincta sunt ut praeclare cum iis agamus quos pacatos | |
| esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quem- | |
| quam est invidia civium consecuta. Domesticis malis et | |
| audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque | 5 |
| periculorum est in re publica retinenda medicina; quam | |
| omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populo- | |
| que Romano doloris sui de me declarandi potestas esset | |
| erepta. Qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo | |
| iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam | 10 |
| spectatis, ne, si quae vos aliquando necessitas ad rem publi- | |
| cam contra improbos civis defendendam vocabit, segniores | |
| sitis et recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis. | |
| Primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius | 52.1 |
| modi consules, praesertim si erit iis id quod debetur per- | |
| solutum. Deinde numquam iam, ut spero, quisquam im- | |
| probus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem pu- | |
| blicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem | 5 |
| opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti | |
| imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique | |
| patiatur. Numquam <autem> erit tam oppressus senatus ut ei | |
| ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus | |
| equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. Quae | 10 |
| cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto | |
| praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam | |
| dignitatem brevi tempore doloris interiecto rei publicae voce | |
| esse revocatum. | |
| Sed ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione | 53.1 |
| propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem | |
| publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi | |
| funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me <e> com- | |
| plexu patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri | 5 |
| periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis | |
| minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, | |
| propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum | |
| casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum | |
| homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum | 10 |
| forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, | |
| ipso die—die dico? immo hora atque etiam puncto temporis | |
| eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni pro- | |
| vincia rogata est. Pro di immortales, custodes et conservatores | |
| huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, | 15 |
| quae scelera vidistis! Civis erat expulsus is qui rem publi- | |
| cam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et | |
| expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem | |
| expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique | |
| concitato; lex erat lata vastato ac relicto foro et sicariis ser- | 20 |
| visque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat | |
| veste mutata. Hac tanta perturbatione civitatis ne noctem | 54.1 |
| quidem consules inter meum <interitum> et suam praedam | |
| interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem | |
| hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia de- | |
| trahenda advolaverunt. Omitto gratulationes, epulas, parti- | 5 |
| tionem aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam | |
| paucorum in luctu omnium. Vexabatur uxor mea, liberi ad | |
| necem quaerebantur, gener, et Piso gener, a Pisonis con- | |
| sulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque | |
| ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: con- | 10 |
| sules epulabantur. Quod si meis incommodis laetabantur, | |
| urbis tamen periculo commoverentur. |