| Sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis | 55.1 |
| recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim | |
| omnium remediorum a magistratibus proximis res publica | |
| desiderarit—legum multitudinem, cum earum quae latae sunt, | |
| tum vero quae promulgatae fuerunt. Nam latae quidem | 5 |
| sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam | |
| adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium | |
| sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia | |
| non modo illa vetera contra senatus consultum restitueren- | |
| tur, sed <ab> uno gladiatore innumerabilia alia nova conscribe- | 10 |
| rentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vecti- | |
| galium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, | |
| si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et | |
| uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata <lege | |
| potestas per nov>am legem fieret provinciae commutandae. | 15 |
| Mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, | 56.1 |
| potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore | |
| legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem | |
| domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore | |
| conquassatas videbamus. Lege tribunicia Matris Magnae | 5 |
| Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio | |
| est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum re- | |
| ligionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini | |
| atque indigno illa religione, praesertim cum eam sibi ille | |
| non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges | 10 |
| a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; | |
| reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati | |
| cives e civitate eiciebantur. Rex Ptolomaeus, qui, si nondum | 57.1 |
| erat ipse a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius | |
| regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu | |
| honorem istum consecutus, erat eodem genere eisdemque | |
| maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si | 5 |
| nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus im- | |
| perio populi Romani regno paterno atque avito regali otio | |
| perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, | |
| eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens | |
| cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi | 10 |
| publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam | |
| bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla | |
| iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omni- | |
| bus publicaretur. |