| Multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille | 58.1 |
| annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas | |
| edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. | |
| Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli con- | |
| tentione terra marique superatum intra montem Taurum | 5 |
| regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is | |
| regnaret in ea, condonaverunt. Cum Armeniorum rege | |
| Tigrane grave bellum nuper ipsi diuturnumque gessimus, | |
| cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos | |
| lacessisset. Hic et ipse per se vehemens fuit et acerrimum | 10 |
| hostem huius imperi Mithridatem pulsum Ponto opibus suis | |
| regnoque defendit, et a <L.> Lucullo, summo viro atque impe- | |
| ratore, pulsus animo tamen hostili cum reliquis suis copiis | |
| in pristina mente mansit. Hunc Cn. Pompeius cum in suis | |
| castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne | 15 |
| regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis | |
| rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic im- | |
| perio gloriosum putavit constitutum a se regem quam con- | |
| strictum videri. Qui et ipse hostis fuit populi Romani et | 59.1 |
| acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa | |
| contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et ami- | |
| citiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus | |
| est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, sem- | 5 |
| per socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad | |
| senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut | |
| aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. | |
| Em cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, | |
| cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tri- | 10 |
| bunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et | |
| regno omni posse nudari! |