| At etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare | 60.1 |
| voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magni- | |
| tudo animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate | |
| saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet | |
| tamen atque haeret in patria splendetque per sese semper | 5 |
| neque alienis umquam sordibus obsolescit. Non illi ornan- | |
| dum M. Catonem sed relegandum, nec illi committendum | |
| illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione | |
| palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper | |
| contra extraordinarias potestates libera fuisset. Sentient, ut | 10 |
| spero, brevi tempore manere libertatem illam, atque hoc | |
| etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus | |
| illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate | |
| sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post | |
| meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei pu- | 15 |
| blicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque | |
| impudentissimum paene iam provinciae paeniteret. 'Cur | 61.1 |
| igitur rogationi paruit?' Quasi vero ille non in alias quoque | |
| leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit! Non | |
| offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil | |
| prosit, se civi rem publicam privet. Consule me cum esset | 5 |
| designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; | |
| dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi | |
| praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea | |
| quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum | |
| fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei | 10 |
| publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogi- | |
| tandum putabat. | |
| Consecutus est ipsius tribunatus. Quid ego de singulari | 62.1 |
| magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? | |
| Meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis | |
| omnibus de vita eius viri et civis timentibus, ipse animo | |
| firmissimo venit in templum, et clamorem hominum aucto- | 5 |
| ritate impetum improborum virtute sedavit. Adiit tum | |
| periculum, sed adiit ob eam causam quae quanta fuerit iam | |
| mihi dicere non est necesse. At si isti Cypriae rogationi | |
| sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei | |
| publicae turpitudo; regno enim iam publicato de ipso | 10 |
| Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, | |
| dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni | |
| per unum illum labefactari viderentur? Atque etiam hoc | 63.1 |
| videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati | |
| maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni | |
| posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se con- | |
| servari quam per alios <dissipari>. Atque ille etiam si alia | 5 |
| quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile | |
| pateretur. Etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo | |
| si tum veniret me tamen socium suorum in re publica con- | |
| siliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et | |
| meo nomine cum universo senatu tum sententia sua con- | 10 |
| demnata, in hac urbe esse posset? Ille vero eidem tem- | |
| pori cui nos, eiusdem furori, eisdem consulibus, eisdem | |
| minis insidiis periculis cessit. Luctum nos hausimus | |
| maiorem, dolorem ille animi non minorem. |