| His de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates | 64.1 |
| liberas consulum querela esse debuit: in eius magistratus | |
| tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. Ecquae | |
| vox umquam est audita consulum? Quamquam quis audi- | |
| ret, si maxime queri vellent? De Cyprio rege quererentur | 5 |
| qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laboran- | |
| tem, non modo stantem non defenderunt sed ne iacentem | |
| quidem protexerunt? Cesseram, si alienam a me plebem | |
| fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia | |
| videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magi- | 10 |
| stratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae. Cur, | 65.1 |
| cum de capite civis—non disputo cuius modi civis—et de | |
| bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim | |
| tabulis sanctum esset ut ne cui privilegium inrogari liceret | |
| neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est | 5 |
| audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in | |
| illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas | |
| concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio | |
| ex civitate exturbari? Quae vero promulgata illo anno | 66.1 |
| fuerint, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, | |
| quae cogitata, quid dicam? Qui locus orbi terrae iam non | |
| erat alicui destinatus? Cuius negoti publici cogitari, optari, | |
| fingi curatio potuit quae non esset attributa atque discripta? | 5 |
| Quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flan- | |
| dae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? Quae regio | |
| orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod | |
| statueretur? Quis autem rex erat qui illo anno non aut | |
| emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod | 10 |
| habebat arbitraretur? Quis provinciam, quis pecuniam, | |
| quis legationem a senatu petebat? Damnatis de vi restitutio, | |
| consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. | |
| Haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus | |
| plebis, consules adiuvabant. | 15 |