Quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules
|
69.1
|
provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui,
|
|
cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagita-
|
|
bant, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc non
|
|
possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu
|
5
|
Cn. Pompei. Quo patefacto ferroque deprenso, ille inclu-
|
|
sus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu.
|
|
De meo reditu octo tribuni promulgaverunt; ex quo intel-
|
|
lectum est non mihi absenti crevisse amicos, in ea prae-
|
|
sertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram
|
10
|
non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem
|
|
non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos
|
|
tunc habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi
|
|
ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius
|
|
esse quam generis videretur. Hoc igitur anno magistratibus
|
70.1
|
novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris
|
|
status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus
|
|
auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnanti-
|
|
bus, causam suscepit, tribunisque plebis octo referentibus
|
5
|
praestantissimam de me sententiam dixit. Qui cum ad
|
|
gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis
|
|
pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum
|
|
reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se
|
|
tardius confici malebat.
|
10
|
Hoc interim tempore P. Sestius, iudices, designatus iter ad
|
71.1
|
C. Caesarem pro mea salute suscepit; pertinere et ad con-
|
|
cordiam civium putavit et ad perficiundi facultatem animum
|
|
Caesaris a causa non abhorrere. Quid egerit, quantum pro-
|
|
fecerit, nihil ad causam. Equidem existimo, si ille, ut
|
5
|
arbitror, aequus nobis fuerit, nihil ab hoc profectum, sin
|
|
iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integri-
|
|
tatem hominis videtis. Ingredior iam in Sesti tribunatum,
|
|
nam hoc primum iter designatus rei publicae causa suscepit;
|
|
abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum re,
|
10
|
sed spe rei publicae reciperandae. Exierunt malis omini-
|
|
bus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. Quibus
|
|
utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur!
|
|
neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque
|
|
equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus. In-
|
72.1
|
eunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me pro-
|
|
mulgaturos confirmarant. Ex iis princeps emitur ab ini-
|
|
micis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum
|
|
vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex
|
5
|
vepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur adro-
|
|
dere. Alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta
|
|
Gavi Oleli area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus,
|
|
subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula
|
|
sustulit. Veniunt Kalendae Ianuariae. Vos haec melius
|
10
|
scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia
|
|
senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum
|
|
ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli con-
|
|
sulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. Qui
|
|
cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione
|
15
|
susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et
|
|
temporibus rei publicae permissurum.
|
|