Tum princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod 73.1
dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure,
nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam
de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed
ne iudicari quidem posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse 5
illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque
temporum; iure iudiciisque sublatis, magna rerum permuta-
tione impendente, declinasse me paulum et spe reliquae
tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse;
qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis 10
quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me
solum sed etiam ornari a senatu decere. Disputavit etiam
multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profliga-
tissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scri-
psisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset 15
rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui
nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus
auctoritate oportere. Hunc nemo erat quin verissime sentire 74.1
diceret. Sed post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata
laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut
omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus
auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me 5
adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius
atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla
varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus;
nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi
ad deliberandum postulavit. Clamor senatus, querelae, 10
preces, socer ad pedes abiectus. Ille se adfirmare postero
die moram nullam esse facturum. Creditum est; discessum
est. Illi interea deliberatori merces longa interposita nocte
duplicata est. Consecuti dies pauci omnino Ianuario mense
per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi 15
de me.