Huic gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus
|
88.1
|
ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces, ad coti-
|
|
dianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo con-
|
|
tulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere
|
|
et terrere coepit. Non movit hominem summa gravitate
|
5
|
summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata
|
|
libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum
|
|
hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret
|
|
et refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium,
|
|
ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua
|
10
|
esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae
|
|
exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis con-
|
|
stringeret. Descendit ad accusandum. Quis umquam tam
|
89.1
|
proprie rei publicae causa, nullis inimicitiis, nullis praemiis,
|
|
nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum
|
|
umquam esse facturum? Fracti erant animi hominis; hoc
|
|
enim accusante pristini illius sui iudici turpitudinem despera-
|
5
|
bat. Ecce tibi consul, praetor, tribunus plebis nova novi
|
|
generis edicta proponunt; 'ne reus adsit, ne citetur, ne
|
|
quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut
|
|
iudiciorum facere liceat!' Quid ageret vir ad virtutem,
|
|
dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum hominum con-
|
10
|
roborata, legibus iudiciisque sublatis? Cervices tribunus
|
|
plebis privato, praestantissimus vir profligatissimo homini
|
|
daret? an causam susceptam adfligeret? an se domi con-
|
|
tineret? Et vinci turpe putavit et deterreri <et clam eripi: id
|
|
egit> ut, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius
|
15
|
vim neque in suo neque in rei publicae periculo perti-
|
|
mesceret.
|
|
Quo modo igitur hoc in genere praesidi comparati accusas
|
90.1
|
Sestium, cum idem laudes Milonem? An qui sua tecta
|
|
defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui
|
|
sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure
|
|
praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie
|
5
|
toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices
|
|
et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas?
|
|
Quis enim nostrum, iudices, ignorat ita naturam rerum
|
91.1
|
tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali
|
|
neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vaga-
|
|
rentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per
|
|
caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? Qui
|
5
|
igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii per-
|
|
specto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos
|
|
unum in locum congregarunt eosque ex feritate illa ad
|
|
iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. Tum
|
|
res ad communem utilitatem, quas publicas appellamus, tum
|
10
|
conventicula hominum, quae postea civitates nominatae
|
|
sunt, tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento
|
|
et divino iure et humano moenibus saepserunt. Atque
|
92.1
|
inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem
|
|
nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti
|
|
nolumus, altero est utendum. Vim volumus exstingui, ius
|
|
valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur;
|
5
|
iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est.
|
|
Hoc vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur,
|
|
vim depelleret. Altero uti voluit, ut virtus audaciam vin-
|
|
ceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia
|
|
vinceretur. Eademque ratio fuit Sesti, si minus in accu-
|
10
|
sando—neque enim per omnis fuit idem fieri necesse—at
|
|
certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque
|
|
contra vim et manum comparando.
|
|