'Homines,' inquit, 'emisti, coegisti, parasti.' Quid uti
|
84.1
|
faceret? senatum obsideret? civis indemnatos expelleret?
|
|
bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa
|
|
deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro
|
|
e rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet
|
5
|
venderet? reges appellaret? rerum capitalium condemnatos
|
|
in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem
|
|
civitatis ferro obsessum teneret? Haec ut efficere posset,
|
|
quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant,
|
|
idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit.
|
10
|
'At nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius modi
|
|
praesidia viros bonos compellebat.' Pulsi nos eramus, non
|
|
omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti
|
|
maerebatis. Captum erat forum anno superiore, aede
|
85.1
|
Castoris tamquam arce aliqua <a> fugitivis occupata: silebatur.
|
|
Omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum
|
|
clamore, concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. Magi-
|
|
stratus templis pellebantur, alii omnino aditu ac foro pro-
|
5
|
hibebantur: nemo resistebat. Gladiatores ex praetoris
|
|
comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in
|
|
vincla coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla.
|
|
Forum corporibus civium Romanorum constratum caede
|
|
nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera
|
10
|
iudicia sublata. Tribunum plebis plus viginti vulneribus
|
|
acceptis iacentem moribundumque vidistis: alterius tribuni
|
|
plebis divini hominis—dicam enim quod sentio et quod
|
|
mecum sentiunt omnes—divini, insigni quadam, inaudita,
|
|
nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est
|
15
|
oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.
|
|
Et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. Quem
|
86.1
|
enim umquam virum tam immortali virtute vidimus? qui
|
|
nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum
|
|
et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula,
|
|
summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque
|
5
|
suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re
|
|
docuisse, non verbis, et quid oporteret a praestantibus viris
|
|
in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum
|
|
audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis
|
|
resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res
|
10
|
publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur,
|
|
praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse.
|
|
Hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire
|
|
vero et facere perfectae cumulataeque virtutis. Adiit ad
|
87.1
|
rem publicam tribunus plebis Milo—de cuius laude plura
|
|
dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit
|
|
aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam,
|
|
praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod
|
5
|
existimo, si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam
|
|
probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existima-
|
|
turos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae sic ut
|
|
civem patriae reciperare vellet ereptum. Simplex causa,
|
|
constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae.
|
10
|
Conlegas adiutores habebat; consulis alterius summum
|
|
studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus
|
|
alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum
|
|
animi ad causam excitati, erecta Italia. Duo soli erant
|
|
empti ad impediendum; qui si homines despecti et con-
|
15
|
tempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam
|
|
quam susceperat nullo labore peracturum videbat. Agebat
|
|
auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem,
|
|
agebat exemplo bonorum ac fortium civium: quid re publica,
|
|
quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid
|
20
|
maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.
|
|