Atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis
|
79.1
|
munitus tuto in foro magistratum gereret, rem publicam
|
|
administraret. Itaque fretus sanctitate tribunatus, cum se
|
|
non modo contra vim et ferrum sed etiam contra verba
|
|
atque interfationem legibus sacratis esse armatum putaret,
|
5
|
venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito
|
|
manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix,
|
|
exclamat, incitatur, invadit; inermem atque imparatum
|
|
tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum
|
|
et fustibus; a quibus hic multis vulneribus acceptis ac
|
10
|
debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus,
|
|
neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit.
|
|
Quem cum iacentem et concisum plurimis vulneribus extremo
|
|
spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione magis
|
|
et errore quam misericordia et modo aliquando caedere
|
15
|
destiterunt. Et causam dicit Sestius de vi? Quid ita?
|
80.1
|
quia vivit. At id non sua culpa: plaga una illa extrema
|
|
defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset.
|
|
Accusa Lentidium; non percussit locum; male dic Titio,
|
|
Sabino homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum.
|
5
|
Ipsum vero quid accusas? Num defuit gladiis? num re-
|
|
pugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non
|
|
recepit?
|
|
An haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod
|
|
tribunus plebis templum cruentavit? an quod, cum esset
|
10
|
ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? Vbi
|
|
est crimen? quid reprehenditis? Hic quaero, iudices: si
|
81.1
|
illo die gens ista Clodia quod facere voluit effecisset, si
|
|
P. Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne
|
|
ad arma ituri? fuistisne vos ad patrium illum animum
|
|
maiorumque virtutem excitaturi? fuistisne aliquando rem
|
5
|
publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tum quie-
|
|
sceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facine-
|
|
rosissimis sicariis et a servis esse oppressam atque con-
|
|
culcatam videretis? Cuius igitur mortem ulcisceremini, si
|
|
quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de
|
10
|
eius virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitare,
|
|
quid iudicare oporteat, dubitandum putatis? At vero ipsi
|
82.1
|
illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate
|
|
diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerant ut, si paulo
|
|
longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum
|
|
transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. Sensit
|
5
|
rusticulus non incautus—neque enim homines nequam
|
|
tacere potuerunt—suum sanguinem quaeri ad restinguendam
|
|
invidiam facinoris Clodiani; mulioniam paenulam arripuit,
|
|
cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se
|
|
corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quin-
|
10
|
tium, gemini nominis errore servatus est. Atque hoc scitis
|
|
omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum
|
|
est Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius
|
|
quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui trans-
|
|
ferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi
|
15
|
sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent. Ac si
|
83.1
|
tum P. Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam
|
|
vix retinuit edidisset, non dubito quin, si modo esset in re
|
|
publica senatus, si maiestas populi Romani revixisset, ali-
|
|
quando statua huic ob rem publicam interfecto in foro
|
5
|
statueretur. Nec vero illorum quisquam quos a maioribus
|
|
nostris morte obita positos in illo loco atque in rostris con-
|
|
locatos videtis esset P. Sestio aut acerbitate mortis aut
|
|
animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam
|
|
civis calamitosi, causam amici, causam bene de re publica
|
10
|
meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicae
|
|
suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret
|
|
quod senserat, luce palam a nefariis pestibus in deorum
|
|
hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo,
|
|
sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. Eius igitur
|
15
|
vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius
|
|
mortem ornandam monumento sempiterno putaretis?
|
|