Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui 96.9
versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studu- 10
erunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri opti-
mates et haberi et esse voluerunt. Qui ea quae faciebant
quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, popu-
lares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique
probarent, optimates habebantur. Quis ergo iste optimus 97.1
quisque? Numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim
aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui
eorum sectam sequuntur, sunt maximorum ordinum homines,
quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt 5
negoti gerentes, sunt etiam libertini optimates. Numerus,
ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus
universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri
potest. Omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec
natura improbi nec furiosi nec malis domesticis impediti. 10
Esto igitur ut ii sint, quam tu 'nationem' appellasti, qui et
integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti.
Horum qui voluntati, commodis, opinionibus in gubernanda
re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates
gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis. 15
Quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus 98.1
quod intueri et quo cursum suum derigere debeant? Id
quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus
sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. Hoc qui
volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conser- 5
vatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum
dignitate homines ecferri ita convenit ut otio non pro-
spiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a
dignitate.