Huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec 98.10
membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo de-
fendenda sunt: religiones, auspicia, potestates magistratuum,
senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio,
fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.
Harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patro- 99.1
num magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae.
Etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum
qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii,
novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui 5
propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac
seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei fami-
liaris communi incendio malint quam suo deflagrare. Qui
cum tutores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque
nacti, in re publica fluctus excitantur, ut vigilandum sit iis qui 10
sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni
scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante
fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et
capere oti illum portum et dignitatis. Hanc ego viam, 100.1
iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse peri-
culorum aut insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id
non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros
senserim. 5
  Maioribus praesidiis et copiis oppugnatur res publica quam
defenditur, propterea quod audaces homines et perditi nutu
impelluntur et ipsi etiam sponte sua contra rem publicam
incitantur, boni nescio quo modo tardiores sunt et principiis
rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate exci- 10
tantur, ita ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum
otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque
amittant. Propugnatores autem rei publicae qui esse volue- 101.1
runt, si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt:
permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt
qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a
C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, 5
quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia labefecit;
aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum
florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum,
censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim
multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam 10
legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus
noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri;
aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius
imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt
nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi 15
tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu
aut spe aut metu demovere.