Haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui 102.1
laudem, qui gloriam quaeritis! Haec ampla sunt, haec divina,
haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis anna-
lium mandantur, posteritati propagantur. Est labor, non
nego; pericula magna, fateor; 5
    múltae insidiae súnt bonis
verissime dictum est; sed te
    íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast,
inquit,
    póstulare, nísi laborem súmma cum cura écferas. 10
Nollem idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi
cives,
    óderint, dum métuant;
praeclara enim illa praecepta dederat iuventuti. Sed tamen 103.1
haec via ac ratio rei publicae capessendae olim erat magis
pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium
aut populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat.
Tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem 5
agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute
optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam
pertimescebant. Agrariam Ti. Gracchus legem ferebat:
grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur;
nitebantur contra optimates, quod et discordiam excitari 10
videbant et, cum locupletes possessionibus diuturnis move-
rentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur.
Frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei,
victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant
boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari 15
putabant et aerarium exhauriri videbant.
  Multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, 104.1
fuerunt in ea contentione ut popularis cupiditas a consilio
principum dissideret. Nunc iam nihil est quod populus
a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam
neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate 5
optimi cuiusque et universae rei publicae gloria delectatur.
Itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largi-
tione populum Romanum concitare possunt, quod plebes
perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium am-
plexatur, conductas habent contiones, neque id agunt ut ea 10
dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt,
sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant, id illi
velle audire videantur. Num vos existimatis Gracchos aut 105.1
Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares
habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum?
Nemo habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi
sine mercede ulla multitudinem concitabat. Itaque tempo- 5
ribus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud
gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni
significatione florebant. His in theatro plaudebatur, hi
suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines
nomen, orationem, vultum, incessum amabant. Qui autem 10
adversabantur ei generi, graves et magni homines habe-
bantur; sed valebant in senatu multum, apud bonos viros
plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offende-
batur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis
eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. 15
Ac tamen, si quae res erat maior, idem ille populus horum
auctoritate maxime commovebatur.