Venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum.
|
109.1
|
Leges videmus saepe ferri multas. Omitto eas quae feruntur
|
|
ita vix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui suffragium ferant
|
|
reperiantur. De me, quem tyrannum atque ereptorem liber-
|
|
tatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit se legem tulisse.
|
5
|
Quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium
|
|
confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto
|
|
comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se
|
|
adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur
|
|
causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civi-
|
10
|
tatis, omnes aetates, omnes ordines una consentiunt, an in
|
|
qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae con-
|
|
volant? An sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus,
|
110.1
|
viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri,
|
|
cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit
|
|
populare? 'Est enim homo iste populo Romano deditus.'
|
|
Nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis
|
5
|
honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset,
|
|
usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde
|
|
ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem pater-
|
|
nam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam per-
|
|
duxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio
|
10
|
litterarum se subito dedidit. Nihil sane <Actaei> iuvabant
|
|
anagnostae, libelli pro vino etiam saepe oppignerabantur;
|
|
manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. Itaque
|
|
semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate
|
|
rei publicae consenescebat.
|
15
|
Ecquae seditio umquam fuit in qua non ille princeps?
|
|
ecqui seditiosus cui ille non familiaris? ecquae turbulenta
|
|
contio cuius ille non concitator? Cui bene dixit umquam
|
|
bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non
|
|
petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis
|
20
|
causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem.
|
|
Is de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et
|
111.1
|
gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus,
|
|
cum illo ore inimicos est meos saviatus. Qui quasi mea
|
|
culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi
|
|
inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium
|
5
|
eripui, Gelli, an tu comedisti? Quid? tu meo periculo,
|
|
gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem
|
|
publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate
|
|
esse me nolles? Te nemo tuorum videre vult, omnes aditum,
|
|
sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postu-
|
10
|
mius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno
|
|
numero tutorem liberis non instituit. Sed elatus odio et
|
|
meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior
|
|
nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum
|
|
atque egentissimum ganeonem. Illuc revertor: contra me
|
112.1
|
cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmi-
|
|
dium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus
|
|
duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum
|
|
turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. At cum de
|
5
|
dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusa-
|
|
tionem nec senectutis satis iustam putavit; nemo fuit qui
|
|
se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis
|
|
arbitraretur.
|
|