Videamus nunc comitia magistratuum. Fuit conlegium 113.1
nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer duo
populares existimabantur. Ex iis qui populares non habe-
bantur, quibus in illo genere conductarum contionum con-
sistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores 5
video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis
intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum
in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et
Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuis-
sent, tamen voluntate ipsa gratum fuisse. Iam de C. Fannio 10
quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani
in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet.
Quid? populares illi duo quid egerunt? Alter, qui tamen 114.1
se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica
aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens
et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet in-
tellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod 5
illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitra-
batur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse
voluisset, facillime pervenisset. Alter, qui ita se in populari
ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctori-
tatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili putaret, 10
aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed
non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit,
Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare rem
publicam dicebantur, perdidit, nec quicquam illis comitiis
quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. Videtis igitur 15
populum ipsum, ut ita dicam, iam non esse popularem, qui
ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem
qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet.