Veniamus ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me 115.1
animorum oculorumque coniectus ut mihi iam licere putem
remissiore uti genere dicendi. Comitiorum et contionum
significationes sunt interdum verae, sunt non numquam
vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus 5
dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus
exilis et raros excitare; ac tamen facile est, cum id fit, quem
ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat
videre. Quid ego nunc dicam quibus viris aut cui generi
civium maxime plaudatur? Neminem vestrum fallit. Sit 10
hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique
impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero
qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur,
favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem,
sibilum mortem videri necesse est. Ex te igitur, Scaure, 116.1
potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentis-
simosque fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos
aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit.
Ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et 5
acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum
mulierum pro psaltria adducitur, nec tuos ludos aspexit in
illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix
vivus effugit. Semel, inquam, se ludis homo popularis com-
misit omnino, cum in templo Virtutis honos habitus esset 10
virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumen-
tum municipi eius et rei publicae defensori sedem ad
salutem praebuisset.
  Quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se 117.1
ostenderet utroque in genere declaratum est: primum cum
audito senatus consulto rei ipsi atque absenti senatui plausus
est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis
spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos 5
faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias
agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam
ac misericordiam declararunt. At cum ille furibundus in-
citata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Ro-
manus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro 10
atque infando represserunt; voces quidem et palmarum in-
tentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. Sed 118.1
quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro,
libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine
cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram
sedenti pepercerunt? Nam cum ageretur togata 'Simulans,' 5
ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore impuri
hominis imminens contionata est:
    huic, Tite,
    tua póst principia atque éxitus vitiósae vitae—!
Sedebat exanimatus, et is qui antea cantorum convicio con- 10
tiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus
eiciebatur. Et quoniam facta mentio est ludorum, ne illud
quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum
numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum
cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum uni- 15
versum fugeret aut non exprimeret ipse actor. Et quaeso 119.1
hoc loco, iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum
genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de
ludis in iudicio loquar.