Homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civi-
|
142.1
|
bus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis
|
|
civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia
|
|
solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a
|
|
quibus illi oppressi sint nemo nominet, horum calamitatem
|
5
|
dominationi illorum omnes anteponant. Quis Carthaginien-
|
|
sium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis, qui
|
|
unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio
|
|
et de gloria decertavit? Hunc sui cives e civitate eiecerunt:
|
|
nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse
|
10
|
celebratum. Qua re imitemur nostros Brutos, Camillos,
|
143.1
|
Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, Maximos, Scipiones, Len-
|
|
tulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam
|
|
stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu
|
|
ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui,
|
5
|
consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteri-
|
|
tatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit
|
|
rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit
|
|
feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magno-
|
|
rum hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis
|
10
|
gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo san-
|
|
ctissimo Hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto
|
|
vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur, minus
|
|
existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis
|
|
aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint esse
|
15
|
immortalem gloriam consecutos.
|
|
Sed me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum
|
144.1
|
civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere
|
|
parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit.
|
|
Video P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae
|
|
causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video
|
5
|
hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me
|
|
intuentem; video Milonem, vindicem vestrae libertatis,
|
|
custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae,
|
|
exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis coti-
|
|
dianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium
|
10
|
curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego
|
|
patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei,
|
|
fratris liberorumque nostrorum, in hoc misero squalore et
|
|
sordibus; cui superior annus idem et virilem patris et prae-
|
|
textam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac
|
15
|
toga rogationis iniustissimae subitam acerbitatem pro patre
|
|
fortissimo et clarissimo civi deprecantem. Atque hic tot et
|
145.1
|
talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt
|
|
propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum
|
|
luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti sena-
|
|
tui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt.
|
5
|
Quod tantum est in me scelus? Quid tanto opere deliqui
|
|
illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis
|
|
exiti detuli, cum parui vobis? Ac si scelestum est amare
|
|
patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae
|
|
vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx, frater optimus, in-
|
10
|
credibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore voluta-
|
|
tus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis
|
|
penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime
|
|
dicam, certe protexeram; pertuli crudelitatem inimicorum,
|
|
scelus infidelium, fraudem invidorum. Si hoc non est satis,
|
146.1
|
quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi,
|
|
multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere
|
|
fortunam quam tantam importare meis defensoribus et con-
|
|
servatoribus calamitatem. An ego in hac urbe esse possim,
|
5
|
his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? Non
|
|
ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui
|
|
his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter
|
|
me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me
|
|
viderit, ingemescet ac pestem suam ac patris sui se dicet
|
10
|
videre. Ego vero hos in omni fortuna, quaecumque erit
|
|
oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordi-
|
|
datos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae
|
|
nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me
|
|
gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.
|
15
|
Sed haec di immortales, qui me suis templis advenientem
|
147.1
|
receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque
|
|
ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati,
|
|
iudices, commiserunt. Vos hoc iudicio omnium bonorum
|
|
mentis confirmare, improborum reprimere potestis, vos his
|
5
|
civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam.
|
|
Qua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse
|
|
voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.
|
|