Ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc 140.1
vitae viam pertimescat, unus in hac civitate, quem quidem
ego possum dicere, praeclare vir de re publica meritus, L.
Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum cele-
berrimum in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyr- 5
rachino relictum est. Atque hunc tamen flagrantem invidia
propter interitum C. Gracchi [semper] ipse populus Romanus
periculo liberavit: alia quaedam civem egregium iniqui
iudici procella pervertit. Ceteri vero aut, repentina vi per-
culsi ac tempestate populari, per populum tamen ipsum re- 10
creati sunt atque revocati, aut omnino invulnerati inviolatique
vixerunt. At vero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem
bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae
aut concitatae multitudini iucundi esse voluerunt, omnes fere
rei publicae poenas aut praesenti morte aut turpi exsilio de- 15
penderunt. Quod si apud Atheniensis, homines Graecos, 141.1
longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos, non deerant
qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent,
cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themi-
stoclem illum, conservatorem patriae, non deterruit a re 5
publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civita-
tem paulo ante servarat, nec Aristidi fuga, qui unus omnium
iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis
viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis
tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam 10
rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere
debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas
et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes
ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem
publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam 15
defendentem occidere <optatius> sit quam oppugnantem rerum
potiri?