Sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante 136.1
dicendi finem faciam quam vos me tam attente audiendi,
concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei
publicae defensoribus, vosque, adulescentes, et qui nobiles
estis, ad maiorum vestrorum imitationem excitabo, et qui 5
ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam
rationem in qua multi homines novi et honore et gloria
floruerunt cohortabor. Haec est una via, mihi credite, et 137.1
laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et
bene natura constitutis laudari et diligi; nosse discriptionem
civitatis a maioribus nostris sapientissime constitutam; qui
cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos 5
creaverunt ut consilium senatus rei publicae praeponerent
sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo
populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium
industriae ac virtuti pateret. Senatum rei publicae custodem,
praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis 10
auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi con-
sili esse voluerunt; senatum autem ipsum proximorum
ordinum splendorem confirmare, plebis libertatem et com-
moda tueri atque augere voluerunt.
  Haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuius- 138.1
cumque sunt ordinis; qui autem praecipue suis cervicibus
tanta munia atque rem publicam sustinent, hi semper habiti
sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis.
Huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, 5
inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri
iniurias, magnos esse experiundos et subeundos labores; sed
mihi omnis oratio est cum virtute non cum desidia, cum
dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis
civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis 10
et delectationi natos arbitrantur. Nam si qui voluptatibus
ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis
dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publi-
cam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.
Qui autem bonam famam bonorum, quae sola vere gloria 139.1
nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et
voluptates, non sibi. Sudandum est iis pro communibus
commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re
publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non 5
numquam etiam potentibus dimicandum. Haec audivimus
de clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus,
haec legimus. Neque eos in laude positos videmus qui in-
citarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui
largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et 10
claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam
vocaverunt. Levis hos semper nostri homines et audacis et
malos et perniciosos civis putaverunt. At vero qui horum
impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui
constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restite- 15
runt, hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius digni-
tatis atque imperi semper habiti sunt.