Habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. 132.1
Non est 'natio,' ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est
enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt,
hominis eius qui hanc 'nationem' deleri et concidi cupivit,
qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem, 5
saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum num-
quam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. Nihil
profecit de universis: de me agere non destitit; me oppu-
gnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de
me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis 10
coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam
quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.
Sed postea mihi nullo meo merito, nisi quod bonis placere 133.1
cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus.
Ille ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de <me> ficti
adferebat; ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium,
monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; 5
ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae proscri-
ptionis, quam adiuvabat, Sex. Clodius, homo iis dignissimus
quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret;
ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam
exsultavit. De quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, 10
iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis
ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagit-
tario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere.
Quis nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide
vetat gladiatores biennio quo quis petierit aut petiturus sit 15
dare. In quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non 134.1
queo. Facit apertissime contra legem; facit is qui neque
elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest,
neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. Quae
res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia 5
gloriae cupiditate? Familiam gladiatoriam, credo, nactus
est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, vide-
bat clamores et concursus futuros. Hac exspectatione elatus
homo flagrans cupiditate gloriae tenere se non potuit quin
eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. 10
Si ob <eam> causam peccaret, pro recenti populi Romani in se
beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo:
cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex
ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito
alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta 15
legum contemptio nonne quem habitura sit exitum pertime-
scit? Sed habet defensiones duas: primum 'do,' inquit, 135.1
'bestiarios: lex scripta de gladiatoribus.' Festive! Accipite
aliquid etiam acutius. Dicet se non gladiatores, sed unum
gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtu-
lisse. Praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. Verum 5
utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere;
solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare,
cum diffidit. Quem non tam admiror, quod meam legem
contemnit hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino
consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Lici- 10
niam Iuniam contempsit. Etiamne eius quem sua lege et
suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C.
Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem?
Et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec
optima lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglega- 15
tur! Et cohortari ausus est accusator in hac causa vos,
iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam
adhiberetis rei publicae. Non ea est medicina, cum sanae
parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnifi-
cina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui ex- 20
secant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.