| IN P. VATINIVM TESTEM | |
| INTERROGATIO | |
| Si tantum modo, Vatini, quid indignitas postularet spectare | 1.1 |
| voluissem, fecissem id quod his vehementer placebat, ut te, | |
| cuius testimonium propter turpitudinem vitae sordisque | |
| domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem; | |
| nemo enim horum aut ita te refutandum ut gravem adver- | 5 |
| sarium aut ita rogandum ut religiosum testem arbitrabatur. | |
| Sed fui paulo ante intemperantior fortasse quam debui; | |
| odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus | |
| superare debeo, tamen ab omnibus paene vincor, sic sum | |
| incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam odissem, | 10 |
| tamen vexatum potius quam despectum vellem dimittere. | |
| Qua re ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere, quod | 2.1 |
| interrogem quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suf- | |
| fragio, nemo civitate, nemo luce dignum putet, nulla me | |
| causa impulisset nisi ut ferocitatem istam tuam comprimerem | |
| et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interro- | 5 |
| gationibus inretitam retardarem. Etenim debuisti, Vatini, | |
| etiam si falso venisses in suspicionem P. Sestio, tamen mihi | |
| ignoscere, si in tanto hominis de me optime meriti periculo | |
| et tempori eius et voluntati parere voluissem. Sed <te> he- | 3.1 |
| sterno <die> pro testimonio esse mentitum, cum adfirmares | |
| nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo | |
| de Sestio accusando, sed nulla umquam de re fuisse, paulo | |
| ante imprudens indicasti, qui et T. Claudium tecum com- | 5 |
| municasse et a te consilium P. Sesti accusandi petisse, et | |
| Albinovanum, quem antea vix tibi notum esse dixisses, | |
| domum tuam venisse, multa tecum locutum dixeris, denique | |
| contiones P. Sesti scriptas, quas neque nosset neque reperire | |
| posset, te Albinovano dedisse easque in hoc iudicio esse | 10 |
| recitatas. In quo alterum es confessus, a te accusatores | |
| esse instructos et subornatos, in altero inconstantiam tuam | |
| cum levitate tum etiam periurio implicatam refellisti, cum, | |
| quem a te alienissimum esse dixisses, eum domi tuae fuisse, | |
| quem praevaricatorem esse ab initio iudicasses, ei te quos | 15 |
| rogasset ad accusandum libros dixeris dedisse. |