| Nimium es vehemens feroxque natura: non putas fas esse | 4.1 |
| verbum ex ore exire cuiusquam quod non iucundum et | |
| honorificum ad auris tuas accidat. Venisti iratus omnibus; | |
| quod ego, simul ac te aspexi, prius quam loqui coepisti, cum | |
| ante Gellius, nutricula seditiosorum omnium, testimonium | 5 |
| diceret, sensi atque providi. Repente enim te tamquam | |
| serpens e latibulis oculis eminentibus, inflato collo, tumidis | |
| cervicibus intulisti, ut mihi renovatus ille tuus in to . . . | |
| . . . veterem meum amicum, sed tamen tuum familiarem, | 5.1 |
| defenderim, cum in hac civitate oppugnatio soleat qua tu | |
| nunc uteris non numquam, defensio numquam vituperari. | |
| Sed quaero a te cur C. Cornelium non defenderem: num | |
| legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Aeliam, | 5 |
| num Fufiam legem neglexerit, num consuli vim attulerit, | |
| num armatis hominibus templum tenuerit, num interces- | |
| sorem vi deiecerit, num religiones polluerit, aerarium ex- | |
| hauserit, rem publicam compilarit? Tua sunt, tua sunt haec | |
| omnia: Cornelio eius modi nihil obiectum est. Codicem | 10 |
| legisse dicebatur: defendebat testibus conlegis suis non se | |
| recitandi causa legisse, sed recognoscendi. Constabat tamen | |
| Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni paruisse. | |
| Tu vero, cui Corneli defensio displicet, quam causam ad | |
| patronos tuos aut quod os adferes? quibus iam praescribis | 15 |
| quanto illis probro futurum sit si te defenderint, cum tu mihi | |
| Corneli defensionem in maledictis obiciendam putaris. Ac | 6.1 |
| tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem | |
| meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi | |
| populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque | |
| singulari studio magnificentissime post hominum memoriam | 5 |
| consulem factum, omniaque ea me pudenter vivendo con- | |
| secutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te | |
| saepe dixisti. |