| Nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, | 6.9 |
| quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, | 10 |
| luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeo | |
| me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam | |
| quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium | |
| diripere, sanguinem principum civitatis exsorbere, crudeli- | |
| tatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam | 15 |
| inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem | |
| vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo. Qua re | 7.1 |
| peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum patriae pepercerim | |
| quam servaram, et, si ego te perditorem et vexatorem rei | |
| publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. | |
| Deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium | 5 |
| civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse | |
| revocatum. At enim dixisti non mea sed rei publicae causa | |
| homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir | |
| excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quic- | |
| quam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa | 10 |
| diligi! Scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis | 8.1 |
| vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetu- | |
| dinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo | |
| auxilium requirebat; cuius desiderio, ut haec minima dicam, | |
| forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium | 5 |
| studia siluerunt. Sed nihil sit factum mea causa: omnia | |
| illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum | |
| societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae | |
| causa esse facta fateamur. Quid ergo, homo imperitissime | |
| solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit | 10 |
| accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque | |
| in memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc | |
| civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute | |
| esse coniunctam? Quod quidem ego tibi reddo tuum; nam | 9.1 |
| ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano | |
| non tam mea causa quam rei publicae, sic ego te, quam- | |
| quam es omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen | |
| dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae | 5 |
| nomine. |