| Atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. | 9.7 |
| Quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane | |
| requirendum: boni viri <quid dicant>, id est maximi momenti | |
| et ponderis. Duo sunt tempora quibus nostrorum civium | 10.1 |
| spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. | |
| Honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac | |
| mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. De te | |
| autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in | 5 |
| salute exspectamus. Sed tamen ne me cum his principibus | |
| civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine | |
| uno non solum impudentissimo <sed etiam sordidissimo> atque | |
| infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo et | |
| mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic | 10 |
| civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, | |
| curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis, | |
| civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris au- | |
| spiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem | |
| in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, | 15 |
| aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere | |
| possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata | |
| rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de te | |
| ipso rogaro. Atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis | 11.1 |
| aetatis tuae patiar latere. Licet impune per me parietes in | |
| adulescentia perfoderis, vicinos compilaris, matrem verbe- | |
| raris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut adulescentiae | |
| turpitudo obscuritate et sordibus tuis obtegatur. | 5 |
| Quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loque- | |
| retur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te | |
| diceres cogitare. Quaero abs te teneasne memoria, cum | |
| P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix, | |
| invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum | 10 |
| adhaesisse? in eo magistratu cum tibi magno clamore aqua- | 12.1 |
| ria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Pu- | |
| teolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? | |
| in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed | |
| portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque | 5 |
| omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere, | |
| hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, | |
| mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis mora- | |
| rere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus | |
| esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse | 10 |
| delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem | |
| Hispaniam C. Cosconio pro consule? cum illud iter Hispa- | |
| niense pedibus fere confici soleat, aut, si qui navigare velit, | |
| certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde | |
| in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere | 15 |
| non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastane- | |
| sosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam? quem scias | |
| umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam | |
| provinciam pervenisse? |