| Factus es tribunus plebis—quid enim te de Hispaniensi- | 13.1 |
| bus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem? Quaero | |
| abs te primum universe quod genus improbitatis et sceleris | |
| in eo magistratu praetermiseris? Ac tibi iam inde prae- | |
| scribo ne tuas sordis cum clarissimorum virorum splendore | 5 |
| permisceas. Ego te quaecumque rogabo de te ipso rogabo, | |
| neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris | |
| extraham; omniaque mea tela sic in te conicientur ut nemo | |
| per tuum latus, quod soles dicere, saucietur; in tuis pul- | |
| monibus ac visceribus haerebunt. Et quoniam omnium | 14.1 |
| rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, | |
| volo ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum soles dicere | |
| et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris | |
| moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenuerit, | 5 |
| qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis, | |
| cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos | |
| manis mactare soleas, auspicia quibus haec urbs condita | |
| est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, con- | |
| tempseris, initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis | 10 |
| actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam | |
| impedimento non futura? Secundum ea quaero servarisne | 15.1 |
| in eo fidem? num quando tibi moram attulerit quo minus | |
| concilium advocares legemque ferres, quod eo die scires de | |
| caelo esse servatum? Et quoniam hic locus est unus quem | |
| tibi cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab | 5 |
| illo, non solum rei publicae causa verum etiam Caesaris, ne | |
| qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati adspersa | |
| videatur. Primum quaero num tu senatui causam tuam | |
| permittas, quod facit Caesar? deinde, quae sit auctoritas | |
| eius qui se alterius facto, non suo defendat? deinde,— | 10 |
| erumpet enim aliquando ex me vera vox et dicam sine | |
| cunctatione quod sentio,—si iam violentior aliqua in re | |
| C. Caesar fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium | |
| gloriae, praestans animus, excellens nobilitas aliquo impu- | |
| lisset, quod in illo viro et tum ferendum esset et maximis | 15 |
| rebus quas postea gessit oblitterandum, id tu tibi, furcifer, | |
| sumes, et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postu- | |
| lantis, ut idem sibi concedatur quod Caesari? Sic enim ex | 16.1 |
| te quaero. Tribunus plebis fuisti,—seiunge te a consule: | |
| conlegas habuisti viros fortis novem. Ex iis tres erant quos | |
| tu cotidie sciebas servare de caelo, quos inridebas, quos | |
| privatos esse dicebas; de quibus duos praetextatos sedentis | 5 |
| vides,—te aediliciam praetextam togam, quam frustra con- | |
| feceras, vendidisse!—tertium scis ex illo obsesso atque | |
| adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse | |
| adulescentem consecutum. Reliqui sex fuerunt, e quibus | |
| partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam | 10 |
| cursum tenebant: omnes habuerunt leges promulgatas, in | |
| iis multas meus necessarius, etiam de mea sententia, | |
| C. Cosconius, iudex noster, quem tu dirumperis cum aedili- | |
| cium vides. Volo uti mihi respondeas num quis ex toto | 17.1 |
| conlegio legem sit ausus ferre praeter unum te? quae tanta | |
| in te fuerit audacia, quae tanta vis ut, quod novem tui con- | |
| legae sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus | |
| e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnen- | 5 |
| dum, despiciendum, inridendum putares? num quem post | |
| urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe, | |
| cum constaret servatum esse de caelo. Simul etiam illud | 18.1 |
| volo uti respondeas, cum te tribuno plebis esset etiam tum | |
| in re publica lex Aelia et Fufia, quae leges saepe numero | |
| tribunicios furores debilitarunt et represserunt, quas contra | |
| praeter te nemo umquam est facere conatus,—quae quidem | 5 |
| leges anno post, sedentibus in templo duobus non consuli- | |
| bus sed proditoribus huius civitatis ac pestibus, una cum | |
| auspiciis, cum intercessionibus, cum omni iure publico con- | |
| flagraverunt: ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe | |
| agere et concilium convocare? num quem ex omnibus tri- | 10 |
| bunis plebis, quicumque seditiosi fuerunt, tam audacem | |
| audieris fuisse ut umquam contra legem Aeliam aut Fufiam | |
| concilium advocaret? |