| Quaero illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique | 19.1 |
| cogitaris,—est enim res eius modi ut, si tibi in mentem | |
| modo venit, nemo sit qui te ullo cruciatu esse indignum | |
| putet,—cogitarisne in illo tuo intolerabili non regno,—nam | |
| cupis id audire,—sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli | 5 |
| locum, ut, quicumque te aspexisset, duplicem dolorem | |
| gemitumque susciperet et ex desiderio clarissimi civis et | |
| ex honore turpissimi atque improbissimi? adeone non labe- | |
| factatam rem publicam te tribuno neque conquassatam civi- | |
| tatem, sed captam hanc urbem atque perversam putaris ut | 10 |
| augurem Vatinium ferre possemus? Hoc loco quaero, si, | 20.1 |
| id quod concupieras, augur factus esses,—in qua tua cogita- | |
| tione nos qui te oderamus vix dolorem ferebamus, illi autem | |
| quibus eras in deliciis vix risum tenebant: sed quaero, si | |
| ad cetera vulnera, quibus rem publicam putasti deleri, hanc | 5 |
| quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui, utrum | |
| decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo | |
| decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an, | |
| quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissolu- | |
| turus? | 10 |
| Ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus | 21.1 |
| facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu um- | |
| quam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe | |
| te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relin- | |
| quam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum | 5 |
| M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sen- | |
| tientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dis- | |
| sensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil | |
| in re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis | |
| dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres | 10 |
| et ab tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne | |
| ante rostra pontem continuatis tribunalibus, per quem consul | |
| populi Romani moderatissimus et constantissimus, sublato | |
| auxilio, exclusis amicis, vi perditorum hominum incitata, | |
| turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed | 15 |
| ad supplicium et ad necem duceretur? Quaero num quis | 22.1 |
| ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum | |
| veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idem- | |
| que tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus | |
| nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere | 5 |
| vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis, | |
| locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, | |
| cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae | |
| praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, | |
| miserisne viatorem qui M. Bibulum domo vi extraheret, ut, | 10 |
| quod in privatis semper est servatum, id te tribuno plebis | |
| consuli domus exsilium esse non posset? Simulque mihi | 23.1 |
| respondeto tu, qui nos qui de communi salute consentimus | |
| tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus | |
| ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum | |
| eam rem publicam quae auspiciis inventis constituta est | 5 |
| isdem auspiciis sublatis conarere pervertere, deinde sanctis- | |
| simas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum | |
| ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et | |
| in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter | |
| Sullana arma vixerunt, solus conculcaris ac pro nihilo | 10 |
| putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, | |
| extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non | |
| <modo> emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam | |
| tuis terreas? fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et | 24.1 |
| principes civitatis tollere et delere tua rogatione conareris, | |
| cum L. Vettium, qui in senatu confessus esset se cum telo | |
| fuisse, mortem Cn. Pompeio, summo et clarissimo civi, suis | |
| manibus offerre voluisse, in contionem produxeris, indicem | 5 |
| in rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco con- | |
| locaris, quo auctoritatis exquirendae causa ceteri tribuni | |
| plebis principes civitatis producere consuerunt? ibi tu in- | |
| dicem Vettium linguam et vocem suam sceleri et dementiae | |
| tuae praebere voluisti. Dixeritne L. Vettius in contione tua | 10 |
| rogatus a te sese auctores et impulsores et socios habuisse | |
| sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu | |
| eo tempore moliebare, civitas stare non posset? M. Bibulum, | |
| cuius inclusione contentus non eras, interficere volueras, | |
| spoliaras consulatu, patria privare cupiebas; L. Lucullum, | 15 |
| cuius tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero | |
| videlicet spectaras, vehementius invidebas, C. Curionem, | |
| perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici | |
| consili in libertate communi tuenda maxime liberum, cum | |
| filio principe iuventutis cum re publica coniunctiore etiam | 20 |
| quam ab illa aetate postulandum fuit, delere voluisti; | |
| L. Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat, | 25.1 |
| credo, oculos Vatini,—quem tu propter commune odium in | |
| bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem | |
| quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Len- | |
| tulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod | 5 |
| erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio | |
| opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque | |
| vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non | |
| esset. Huius etiam filium eodem indicio et crimine ad | |
| patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum | 10 |
| quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! | |
| qui duo nefarios patriae proditores, domesticos hostis, legibus | |
| exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam | |
| natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc | |
| numerum congregasti. Quid ergo de me querar? qui etiam | 26.1 |
| gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium | |
| numero seiungendum non putasti. Sed qui fuit tuus ille | |
| tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum per- | |
| orasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, | 5 |
| eum repente revocares, conloquerere populo Romano vi- | |
| dente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? | |
| Inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui | |
| in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, | |
| virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, | 10 |
| hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogi- | |
| tantem? promulgarisne, impurissime hostis, quaestionem | |
| de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia | |
| amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate | |
| sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi | 15 |
| illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque | |
| sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur? |