| Et quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis | 27.1 |
| reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem | |
| facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa | |
| promulgata initio magistratus, multas iam alias tulisses, ex- | |
| spectarisne dum C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentu- | 5 |
| lum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim | |
| tuleris in eum 'qui tuam post legem reus factus esset,' | |
| ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spo- | |
| liaretur beneficio et aequitate legis tuae? Dices fami- | 28.1 |
| liaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. Praeclara defensio | |
| facinoris tui! Nam Maximi quidem summa laus est sumptis | |
| inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, | |
| commodiorem inimico suo condicionem reiectionis dare | 5 |
| noluisse. Nihil Maximus fecit alienum aut sua virtute aut | |
| illis viris clarissimis, Paulis, Maximis, Africanis, quorum | |
| gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum | |
| etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus | |
| illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad | 10 |
| crudelitatis tempus distulisse. Ac nunc quidem C. Antonius | |
| hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris | |
| et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere | |
| conlocatam audire maluit quam videre. | |
| Et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis | 29.1 |
| intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne | |
| foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum | |
| tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eri- | |
| puerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, | 5 |
| partim a publicanis? Quae cum ita sint, quaero ex te sisne | |
| ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de | |
| pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent | |
| a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam | |
| amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam | 10 |
| nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei | |
| contumeliosissime totiens male dicas quotiens te illi adfinem | |
| esse dicis. |