| Atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua | 30.1 |
| mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga | |
| pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? | |
| quo exemplo, quo more feceris? Dices supplicationes te | |
| illas non probasse. Optime: nullae fuerint supplicationes. | 5 |
| Videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi | |
| commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis pro- | |
| priis sceleribus ex te quaerere? Nulla supplicatio fuerit. | |
| Cedo quis umquam cenarit atratus? Ita enim illud epulum | |
| est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae digni- | 10 |
| tatis. Sed omitto epulum populi Romani, festum diem | 31.1 |
| argento, veste, omni apparatu ornatuque visendo: quis um- | |
| quam in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit | |
| cum toga pulla? cui de balineis exeunti praeter te toga pulla | |
| umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent, | 5 |
| cum ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in tem- | |
| plum Castoris te cum C. Fibulo atrato ceterisque tuis furiis | |
| funestum intulisti. Quis tum non ingemuit, quis non doluit | |
| rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi | |
| hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non | 10 |
| modo furori, verum etiam inrisioni tuae? Hunc tu morem | 32.1 |
| ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut | |
| adulescens inter cocos fueras? Fausti, adulescentis nobilis- | |
| simi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam | |
| veterem tuam non expleras? Quem accumbere atratum | 5 |
| videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante con- | |
| vivium? Quae tanta <te> tenuit amentia ut, nisi id fecisses | |
| quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen | |
| epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat | |
| auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes | 10 |
| te illas non putare? |