| Quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo | 33.1 |
| certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam | |
| tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et | |
| Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses | |
| die tricensimo? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac | 5 |
| re publica non modo factum antea numquam est, sed in | |
| omni memoria est omnino inauditum? appellarisne tribunos | |
| plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum | |
| esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim | |
| pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, | 10 |
| Clodium. Qui tamen cum iure, cum more, cum potestate | |
| iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem | |
| suum, ducemque se militibus tuis praebuit. In quo ne | |
| quid a me dictum in te potius putes quam abs te esse | |
| quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae | 15 |
| mihi brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda | |
| servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, | |
| rogabo. Quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate | 34.1 |
| post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam | |
| diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris escenderit | |
| eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit, | |
| eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, | 5 |
| quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum | |
| fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque | |
| manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunali- | |
| bus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano | |
| quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, | 10 |
| reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia | |
| C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? Atque | |
| illud etiam quaero, cum, postea quam es postulatus, ex lega- | |
| tione redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitretur,— | |
| teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere | 15 |
| maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio | |
| uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium | |
| nefarium confugisse? |