| Et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo audire | 35.1 |
| de te quo tandem senatus consulto legatus sis. De gestu | |
| intellego quid respondeas: tua lege, dicis. Esne igitur | |
| patriae certissimus parricida? spectarasne id, ut patres con- | |
| scripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem | 5 |
| senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati | |
| ex eius ordinis auctoritate legarentur? Adeone tibi sordidum | |
| consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo | |
| misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, | |
| non oratores, non interpretes, non bellici consili auctores, | 10 |
| non ministros muneris provincialis senatus more maiorum | |
| deligere posset? Eripueras senatui provinciae decernendae | 36.1 |
| potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensa- | |
| tionem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, | |
| qui numquam senatui summi consili gubernationem au- | |
| ferre conatus est. Age, factum est horum aliquid in aliis: | 5 |
| raro, sed tamen factum est ut populus deligeret impera- | |
| torem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? | |
| Ante te nemo, post continuo fecit idem in duobus prodigiis | |
| rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus, | |
| quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam | 10 |
| vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios | |
| docere voluisti. Ob hasce omnis res sciasne te severissi- | |
| morum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Mar- | |
| sorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum, | |
| nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam | 15 |
| tribum Sergiam perdidisse? | |
| Atque illud etiam audire <de> te cupio, qua re, cum ego | 37.1 |
| legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine | |
| vi, tulerim salvis auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, | |
| tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus | |
| tuis, quoquo modo latae sunt, paream; cum mea lex dilucide | 5 |
| vetet Biennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladia- | |
| tores dare nisi ex testamento praestitvta die, quae | |
| tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores | |
| audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladia- | |
| toris similem tribunum plebis posse reperiri qui se interponat | 10 |
| quo minus reus mea lege fias? |