| Ac si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi | 38.1 |
| persuaseris, ut palam dictitas, te dis hominibusque invitis | |
| amore in te incredibili quodam C. Caesaris omnia quae | |
| velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit | |
| C. Caesarem nuper Aquileiae, cum de quibusdam esset | 5 |
| mentio facta, dixisse C. Alfium praeteritum permoleste tu- | |
| lisse, quod in homine summam fidem probitatemque cog- | |
| nosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse | |
| factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse | |
| quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; illum re- | 10 |
| spondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse; qui | |
| omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere | |
| debere. Quod si ipse, qui te suae dignitatis augendae | 39.1 |
| causa, periculo tuo, nullo suo delicto, ferri praecipitem est | |
| facile passus, tamen te omni honore indignissimum iudicat, | |
| si te vicini, si adfines, si tribules ita oderunt ut repulsam | |
| tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit quin inge- | 5 |
| mescat, nemo mentionem facit quin exsecretur, si vitant, | |
| fugiunt, audire de te nolunt, cum viderunt, tamquam auspi- | |
| cium malum detestantur, si cognati respuunt, tribules exse- | |
| crantur, vicini metuunt, adfines erubescunt, strumae denique | |
| ab ore improbo demigrarunt et aliis iam se locis conlocarunt, | 10 |
| si es odium publicum populi, senatus, universorum hominum | |
| rusticanorum,—quid est quam ob rem praeturam potius | |
| exoptes quam mortem, praesertim cum popularem te velis | |
| esse neque ulla re populo gratius facere possis? | |
| Sed ut aliquando audiamus quam copiose mihi ad rogata | 40.1 |
| respondeas, concludam iam interrogationem meam teque in | |
| extremo pauca de ipsa causa rogabo. Quaero quae tanta | |
| in te vanitas, tanta levitas fuerit ut in hoc iudicio T. Annium | |
| isdem verbis laudares quibus eum verbis laudare et boni | 5 |
| viri et boni cives consuerunt, cum in eundem nuper ab | |
| eadem illa taeterrima furia productus ad populum cupidis- | |
| sime falsum testimonium dixeris? An erit haec optio et | |
| potestas tua, ut, cum Clodianas operas et facinerosorum | |
| hominum et perditorum manum videris, Milonem dicas, id | 10 |
| quod in contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse | |
| rem publicam: cum autem ad talis viros veneris, non audeas | |
| civem singulari virtute, fide, constantia vituperare? Sed | 41.1 |
| cum T. Annium tanto opere laudes et clarissimo viro non | |
| nullam laudatione tua labeculam adspergas—in illorum | |
| enim numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur: | |
| verum tamen quaero, cum in re publica administranda | 5 |
| T. Annio cum P. Sestio consiliorum omnium societas fuerit | |
| —id quod non solum bonorum, verum etiam improborum | |
| iudicio declaratum est; est enim reus uterque ob eandem | |
| causam et eodem crimine, alter die dicta ab eo quem tu | |
| unum improbiorem esse quam te <non> numquam soles con- | 10 |
| fiteri, alter tuis consiliis, illo tamen adiuvante—quaero qui | |
| possis eos quos crimine coniungis testimonio diiungere? | |
| Extremum illud est quod mihi abs te responderi velim, cum | |
| multa in Albinovanum de praevaricatione diceres, dixerisne | |
| nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri? | 15 |
| quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse? etiam | |
| illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, coniunctam | |
| cum hoc existimari? quae pro me a Sestio facta sint, bonis | |
| esse grata? Non coarguo inconstantiam orationis ac testi- | |
| moni tui—quas enim huius actiones probatas bonis esse | 20 |
| dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti; quicum | |
| autem eius causam periculumque coniungis, eum summis | |
| laudibus extulisti: sed hoc quaero, num P. Sestium, qua | |
| lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari | |
| putes oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne | 25 |
| quid tibi auctoritatis a me tributum esse videatur, dixerisne | |
| in eum testimonium de vi quem negaris reum omnino de vi | |
| fieri debuisse? |