| PRO M. CAELIO ORATIO | |
| Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudi- | 1.1 |
| ciorum consuetudinisque nostrae, miretur profecto quae sit | |
| tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque | |
| publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc | |
| iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus | 5 |
| arguatur ut eo neglecto civitas stare non possit. Idem cum | |
| audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus | |
| qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, | |
| rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non | |
| improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum | 10 |
| audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in | |
| iudicium vocari, sed adulescentem inlustri ingenio, industria, | |
| gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et | |
| vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius | |
| pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem compri- | 15 |
| mendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in | |
| communi quidem otio liceat esse. Etenim si attendere | 2.1 |
| diligenter atque existimare vere de omni hac causa volue- | |
| ritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam | |
| ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, | |
| cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi | 5 |
| alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. | |
| Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, | |
| meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pie- | |
| tatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit accusare, pietati | |
| tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. | 10 |
| Ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est | |
| resistendum. |