| Ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis | 3.1 |
| adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea quae | |
| accusatores deformandi huius causa et detrahendae spoli- | |
| andaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. | |
| Obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse | 5 |
| aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate | |
| M. Caelius notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione | |
| tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter sene- | |
| ctutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, | |
| non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in | 10 |
| equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse | |
| maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam | |
| hodieque haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus | |
| quibus potuerit aliqua de causa esse notus. Equitis autem | 4.1 |
| Romani esse filium criminis loco poni ab accusatoribus | |
| neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. | |
| Nam quod de pietate dixistis, est ista quidem nostra existi- | |
| matio sed iudicium certe parentis. Quid nos opinemur | 5 |
| audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris | |
| incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens | |
| maestitia quam cernitis luctusque declarat. Nam quod est | 5.1 |
| obiectum municipibus esse adulescentem non probatum | |
| suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani† maiores | |
| honores habuerunt, iudices, quam absenti M. Caelio; quem | |
| et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non | 5 |
| petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. | |
| Idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites | |
| Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima | |
| atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse | |
| fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si ni- | 10 |
| tuntur iudicio suorum. Neque enim vobis satis commen- | |
| data huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, | |
| verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. | |
| Equidem, ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad | 6.1 |
| hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio | |
| demanavit ad existimationem hominum paulo latius com- | |
| mendatione ac iudicio meorum. |