| Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium | 6.5 |
| accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque | |
| celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius | |
| ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim | |
| ista maledicta pervolgata in omnis quorum in adulescentia | |
| forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, | 10 |
| aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, | |
| hominem notet, argumento probet, teste confirmet; male- | |
| dictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; | |
| quae si petulantius iactatur, convicium, si facetius, urbanitas | |
| nominatur. Quam quidem partem accusationis admiratus | 7.1 |
| sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque | |
| enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod | |
| animum advertere poteratis, pudor patiebatur optimi adu- | |
| lescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex | 5 |
| vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; | |
| aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refuta- | |
| remus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, | |
| agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meae | |
| et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo. | 10 |
| Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es | 8.1 |
| talem te omnes esse existiment, ut quantum a rerum tur- | |
| pitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; | |
| deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso | |
| responsa sint, erubescas. Quis est enim cui via ista non | 5 |
| pateat, quis est qui huic aetati atque isti dignitati non | |
| possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at | |
| non sine argumento male dicere? Sed istarum partium | |
| culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, | |
| quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate | 10 |
| politeque dixisti. Verum ad istam omnem orationem | 9.1 |
| brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit | |
| isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde | |
| etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic | |
| togam virilem dedit—nihil dicam hoc loco de me; tantum | 5 |
| sit quantum vos existimatis; hoc dicam, hunc a patre con- | |
| tinuo ad me esse deductum—nemo hunc M. Caelium in | |
| illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in | |
| M. Crassi castissima domo cum artibus honestissimis | |
| erudiretur. | 10 |