| Nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe | 10.1 |
| ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente | |
| scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si | |
| accessit aut si a me discessit umquam—quamquam multi | |
| boni adulescentes illi homini nequam atque improbo stu- | 5 |
| duerunt—tum existimetur Caelius Catilinae nimium famili- | |
| aris fuisse. At enim postea scimus et vidimus esse hunc | |
| in illius etiam amicis. Quis negat? Sed ego illud tempus | |
| aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem | |
| libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus | 10 |
| mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum | |
| praetor ille obtinebat. Secutus est tum annus, causam de | |
| pecuniis repetundis Catilina dixit. Mecum erat hic; illi | |
| ne advocatus quidem venit umquam. Deinceps fuit annus | |
| quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. Num- | 15 |
| quam ad illum accessit, a me numquam recessit. Tot igitur | 11.1 |
| annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit | |
| Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custo- | |
| diendam illam aetatem fuisse? Nobis quidem olim annus | |
| erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut | 5 |
| exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque | |
| erat, si statim merere stipendia coeperamus, castrensis ratio ac | |
| militaris. Qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et casti- | |
| monia et cum disciplina domestica tum etiam naturali | |
| quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus | 10 |
| esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. Sed qui | |
| prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de | |
| eius fama ac pudicitia, cum iam sese conroboravisset ac vir | |
| inter viros esset, nemo loquebatur. At studuit Catilinae, cum | 12.1 |
| iam aliquot annos esset in foro, Caelius. Et multi hoc | |
| idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit | |
| enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maxi- | |
| marum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vte- | 5 |
| batur hominibus improbis multis; et quidem optimis se | |
| viris deditum esse simulabat. Erant apud illum inlecebrae | |
| libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli | |
| ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant | |
| etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale | 10 |
| monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque | |
| <atque> inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque | |
| conflatum. Quis clarioribus viris quodam tempore iucun- | 13.1 |
| dior, quis turpioribus coniunctior? quis civis meliorum | |
| partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis | |
| in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? | |
| quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? Illa | 5 |
| vero, iudices, in illo homine admirabilia fuerunt, compre- | |
| hendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus com- | |
| municare quod habebat, servire temporibus suorum omnium | |
| pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, | |
| et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque | 10 |
| huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus severe, cum | |
| remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute | |
| comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxu- | |
| riose vivere. Hac ille tam varia multiplicique natura cum | 14.1 |
| omnis omnibus ex terris homines improbos audacisque | |
| conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie | |
| quadam virtutis adsimulatae tenebat. Neque umquam ex | |
| illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exsti- | 5 |
| tisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facili- | |
| tatis et patientiae radicibus niteretur. Qua re ista condicio, | |
| iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. | |
| Est enim commune cum multis et cum quibusdam bonis. | |
| Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum | 10 |
| et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus | |
| amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius | |
| quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. | |
| Cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, | |
| magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non num- | 15 |
| quam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, | |
| quam ut istius amicitiae crimen reformidet. |