| Itaque a maledictis impudicitiae ad coniurationis invidiam | 15.1 |
| oratio est vestra delapsa. Posuistis enim, atque id tamen | |
| titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam | |
| Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non | |
| haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. | 5 |
| Qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus | |
| naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est | |
| in ista suspicione Caeli nomen auditum? Nimium multa | |
| de re minime dubia loquor; hoc tamen dico. Non modo | |
| si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris | 10 |
| fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam | |
| suam potissimum commendare voluisset. Quod haud scio | 16.1 |
| an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, | |
| quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Num- | |
| quam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese isto | |
| infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, | 5 |
| neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse | |
| sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum | |
| ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus | |
| crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me | |
| invito facit, tamen est eius modi cupiditas ut magis insectari | 10 |
| alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur. | |
| Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, | 17.1 |
| tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. Tabulas | |
| qui in patris potestate est nullas conficit. Versuram num- | |
| quam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus | |
| est, habitationis; triginta milibus dixistis habitare. Nunc | 5 |
| demum intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius | |
| hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos | |
| autem dum illi placere voltis, ad tempus eius mendacium | |
| vestrum accommodavistis. |