| Reprehendistis a patre quod semigrarit. Quod quidem | 18.1 |
| in hac aetate minime reprendendum est. Qui cum et ex | |
| publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen | |
| gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus | |
| petere posset, non modo permittente patre sed etiam | 5 |
| suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro | |
| longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse | |
| a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum. | |
| Quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, M. Crassus, | |
| cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante | 10 |
| dixit: | |
| Vtinam ne in nemore Pelio— | |
| Ac longius mihi quidem contexere hoc carmen liceret: | |
| Nam numquam era errans | |
| hanc molestiam nobis exhiberet | 15 |
| Medea animo aegro, amore saevo saucia. | |
| Sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, | |
| ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque hanc | |
| adulescenti causam sive malorum omnium sive potius | |
| sermonum fuisse. | 20 |
| Quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione prae- | 19.1 |
| muniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, | |
| iudices, non pertimesco. Aiebant enim fore testem sena- | |
| torem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. | |
| A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, | 5 |
| deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus | |
| a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam | |
| continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque | |
| responderit, tum quaeram denique ex quo iste fonte senator | |
| emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, | 10 |
| ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus | |
| et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum | |
| tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum | |
| senatorem esse solum qui vobis gratificari vellet inventum. |