| De teste fvfio. | 19.15 |
| Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium per- | 20.1 |
| horresco. Est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores | |
| suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. Graves erunt | |
| homines qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit eis con- | |
| fitendum numquam se ne congressu quidem et constituto | 5 |
| coepisse de tantis iniuriis experiri. Sed totum genus | |
| oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, | |
| cum inferetur, propulsare debebitis. Non enim ab isdem | |
| accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum | |
| tela iaciuntur, clam subministrantur. Neque ego id dico | 21.1 |
| ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse | |
| debet. Funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod | |
| viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant | |
| lacessiti. Sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si | 5 |
| causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo | |
| vobis quoque causam putare esse iustam alieno dolori | |
| potius quam vestrae fidei consulendi. Iam quae sit multi- | |
| tudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas | |
| hominum videtis. Ex hac copia quam multos esse arbitra- | 10 |
| mini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum | |
| aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam | |
| navare, testimonium polliceri? Hoc ex genere si qui se in | 22.1 |
| hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, | |
| iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti | |
| et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias | |
| condicioni omnium civium providisse videamini. Equidem | 5 |
| vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae | |
| mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari | |
| sinam quae facillime fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri | |
| potest. Argumentis agemus, signis luce omni clarioribus | |
| crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum | 10 |
| ratione pugnabit. |