| Itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate | 23.1 |
| a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de | |
| Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae. | |
| Vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo | |
| ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit | 5 |
| aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem | |
| dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est | |
| liberatus. Quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit | |
| non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui | |
| non modo a facti verum etiam a conscientiae suspicione | 10 |
| afuit? Et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit invidia, | |
| huic oberit maledictum tuum qui istius facti non modo | |
| suspicione sed ne infamia quidem est aspersus? At prae- | 24.1 |
| varicatione est Asicius liberatus. Perfacile est isti loco | |
| respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. | |
| Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicui- | |
| modi autem sit, a sua putat esse seiunctam. Neque solum | 5 |
| Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, | |
| rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus | |
| Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem | |
| doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum | |
| etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titum, | 10 |
| ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. Quid aut | |
| hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio | |
| existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis. Ergo haec | 25.1 |
| removeantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea | |
| veniamus. | |
| Animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, | |
| L. Herennium, perattente. In quo etsi magna ex parte | 5 |
| ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen | |
| non numquam verebar ne illa subtiliter ad criminandum | |
| inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet. | |
| Dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de | |
| vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui in reliqua vita | 10 |
| mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam | |
| delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac | |
| causa pertristis quidam patruus, censor, magister; obiurgavit | |
| M. Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de | |
| incontinentia intemperantiaque disseruit. Quid quaeritis, | 15 |
| iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea | |
| quod egomet tam triste illud, tam asperum genus orationis | |
| horrebam. Ac prima pars fuit illa quae me minus movebat, | 26.1 |
| fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse | |
| apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. Non | |
| me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos | |
| una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est | 5 |
| idem dicere. Neque vero illud me commovet quod sibi in | |
| Lupercis sodalem esse Caelium dixit. Fera quaedam | |
| sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum | |
| Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta | |
| quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina | 10 |
| deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodali- | |
| tatem in accusando, ut ne quis id forte nesciat timere | |
| videantur! Sed haec omitto; ad illa quae me magis | 27.1 |
| moverunt respondeo. |