| Deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque | 27.3 |
| disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est | |
| attentius. Nam P. Clodius, amicus meus, cum se gravissime | 5 |
| vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret | |
| tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam eius | |
| eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in | |
| causis eum videram frustra litigantem. Tibi autem, Balbe, | |
| respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi a me | 10 |
| eum qui nullum convivium renuerit, qui in hortis fuerit, qui | |
| unguenta sumpserit, qui Baias viderit. Equidem multos et | 28.1 |
| vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris | |
| gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis | |
| attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus de- | |
| didissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut | 5 |
| dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. | |
| Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et | |
| ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. Quae si | |
| ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum | |
| evertant, faciles et tolerabiles haberi solent. Sed tu mihi | 29.1 |
| videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam | |
| Caelio velle conflare. Itaque omne illud silentium quod est | |
| orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo | |
| proposito de multorum vitiis cogitabamus. Facile est | 5 |
| accusare luxuriem. Dies iam me deficiat, si quae dici in | |
| eam sententiam possunt coner expromere; de corruptelis, | |
| de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio | |
| est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista proponas, res | |
| tamen ipsa et copiose et graviter accusari potest. Sed | 10 |
| vestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab reo nec, quos | |
| aculeos habeat severitas gravitasque vestra, cum eos accusator | |
| erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in | |
| hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum | |
| vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus. Itaque ego | 30.1 |
| severitati tuae ita ut oportet respondere non audeo. Erat | |
| enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque | |
| petere. Non, inquam, audeo; perfugiis nihil utor aetatis, | |
| concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua est | 5 |
| invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, | |
| libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen ne | |
| huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. | |
| Atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in | |
| hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non | 10 |
| recuso. |