| Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una | 30.12 |
| atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, | |
| venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia | |
| sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis | 15 |
| quam publicae quaestionis. 'Adulter, impudicus, sequester' | |
| convicium est, non accusatio. Nullum est enim funda- | |
| mentum horum criminum, nullae sedes; voces sunt con- | |
| tumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. | |
| Horum duorum criminum video auctorem, video fontem, | 31.1 |
| video certum nomen et caput. Auro opus fuit; sumpsit | |
| a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. Maxi- | |
| mum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare | |
| eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, | 5 |
| potionem paravit, locum constituit, clam attulit. Magnum | |
| rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. | |
| Res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, | |
| muliere non solum nobili verum etiam nota; de qua ego | |
| nihil dicam nisi depellendi criminis causa. Sed intellegis | 32.1 |
| pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem | |
| esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non | |
| dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, | |
| petulanter facimus, si matrem familias secus quam matro- | 5 |
| narum sanctitas postulat nominamus. Sin ista muliere | |
| remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M. | |
| Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni | |
| facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? | |
| Quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi | 10 |
| inimicitiae cum istius mulieris viro—fratrem volui dicere; | |
| semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar | |
| quam me mea fides et causa ipsa coget: nec enim muliebris | |
| umquam inimicitias mihi gerendas putavi, praesertim cum | |
| ea quam omnes semper amicam omnium potius quam | 15 |
| cuiusquam inimicam putaverunt. |