| Sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi ut | 35.1 |
| verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium | |
| incipiat accusare illa sua gravitate censoria? Sed videro | |
| hoc posterius atque ita, iudices, ut vel severissimis discepta- | |
| toribus M. Caeli vitam me probaturum esse confidam. Tu | 5 |
| vero, mulier—iam enim ipse tecum nulla persona introducta | |
| loquor—si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae | |
| moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae fami- | |
| liaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas | |
| atque exponas necesse est. Accusatores quidem libidines, | 10 |
| amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, | |
| cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant | |
| nihil se te invita dicere. Quae tu quoniam mente nescio | |
| qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque | |
| voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil | 15 |
| neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare. | |
| Sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. | 36.1 |
| Removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his | |
| igitur sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui | |
| est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui | |
| propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos | 5 |
| quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore | |
| sorore cubitabat. Eum putato tecum loqui: 'Quid tu- | |
| multuaris, soror? quid insanis? | |
| Quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis? | |
| Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et pro- | 10 |
| ceritas voltus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; | |
| fuisti non numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier | |
| illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis | |
| devinctum. Non potes; calcitrat, respuit, repellit, non | |
| putat tua dona esse tanti. Confer te alio. Habes hortos | 15 |
| ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos quo omnis iuventus | |
| natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; | |
| cur huic qui te spernit molesta es?' |