| Redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem | 37.1 |
| patriam severitatemque suscipio. Sed dubito quem patrem | |
| potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem | |
| atque durum: | |
| Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor | 5 |
| cumulatur ira | |
| aut illum: | |
| O infelix, o sceleste! | |
| Ferrei sunt isti patres: | |
| Egone quid dicam, quid velim? quae tu omnia | 10 |
| Tuis foedis factis facis ut nequiquam velim, | |
| vix ferendi. Diceret talis pater: 'Cur te in istam vicini- | |
| tatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non | |
| refugisti?' | |
| Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; | 15 |
| Per me <tibi> licet. Si egebis, tibi dolebit, <non mihi>. | |
| Mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem | |
| meae. | |
| Huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla | 38.1 |
| cupiditate inductum de via decessisse. Quid signi? Nulli | |
| sumptus, nulla iactura, nulla versura. At fuit fama. Quotus | |
| quisque istam effugere potest, praesertim in tam maledica | |
| civitate? Vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius | 5 |
| frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? | |
| Leni vero et clementi patre cuius modi ille est: | |
| Fores ecfregit, restituentur; discidit | |
| Vestem, resarcietur, | |
| Caeli causa est expeditissima. Quid enim esset in quo se | 10 |
| non facile defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico; | |
| sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus per- | |
| volgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, | |
| cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium | |
| commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam | 15 |
| patrum suis sumptibus sustineret; si vidua libere, proterva | |
| petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, | |
| adulterum ego putarem si quis hanc paulo liberius salu- | |
| tasset? |