| Dicet aliquis: 'Haec igitur est tua disciplina? sic tu | 39.1 |
| instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum | |
| parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in volupta- | |
| tibus adulescentiam suam conlocaret, et ut hanc tu vitam | |
| atque haec studia defenderes?' Ego, si quis, iudices, hoc | 5 |
| robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit | |
| ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae cursum | |
| in labore corporis atque in animi contentione conficeret, | |
| quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non | |
| ludi, non convivium delectaret, nihil in vita expetendum | 10 |
| putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate con- | |
| iunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis | |
| instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse | |
| arbitror Camillos, Fabricios, Curios, omnisque eos qui haec | |
| ex minimis tanta fecerunt. Verum haec genera virtutum | 40.1 |
| non solum in moribus nostris sed vix iam in libris repe- | |
| riuntur. Chartae quoque quae illam pristinam severitatem | |
| continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc | |
| sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti | 5 |
| sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, | |
| quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere | |
| honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae | |
| temporibus praecepta exstiterunt. Itaque alii voluptatis | 41.1 |
| causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac | |
| orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum | |
| voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res | |
| maxime inter se repugnantis dicendi facultate coniungerent; | 5 |
| illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui proba- | |
| verunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim | |
| nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus | |
| coniveret interdum; multas vias adulescentiae lubricas | |
| ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac | 10 |
| prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum | |
| varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam | |
| iam conroborata caperetur. Quam ob rem si quem forte | 42.1 |
| inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non | |
| odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus | |
| omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos | |
| propitios, plerique autem iratos putabunt. Ergo haec | 5 |
| deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et | |
| virgultis relinquatur. Detur aliqui ludus aetati; sit adule- | |
| scentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non | |
| semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando | |
| cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc | 10 |
| genere praescriptio moderatioque teneatur. Parcat iuventus | |
| pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, | |
| ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque | |
| familiam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis | |
| inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere | 15 |
| careat. Postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid | |
| temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae | |
| cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, | |
| rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non | |
| perspexerat satietate abiecisse et experiendo contempsisse | 20 |
| videatur. |